Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab tribunis sine ullo tumultu auctores

455
seditionis, per idoneos homines perducti in hospitia, comprensi ac vincti sunt.

vigilia quarta impedimenta exercitus, cuius simulabatur iter, proficisci coepere; sub lucem signa mota et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur.

vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.

simul et imperator in tribunal escendit et reducti a portis armati inermi se contioni ab tergo circumfuderunt.

tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, vultusque, qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.

sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.

tum silentio per praeconem facto ita coepit: “numquam mihi defuturam orationem, qua exercitum meum adloquerer,

credidi, non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis;