Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplina militiae aut imperio eorum, qui praeerant, gerebatur.

forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea re, quod tribunos, ex contagione furoris expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac vigilias ordine ibant;

et ut vim abstulerant, ita speciem dicto parentiun, ultro ipsi imperantes, servabant.

erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque inprobare tribunos ea, quae fierent, et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt.

fugatis itaque e principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est.

qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi; neque venit in mentem suis tergis suisque cervicibus virgas illas securesque imminere, quas ad metum aliorum praeferrent.

mors Scipionis falso credita obcaecabat animos, sub cuius vulgatam mox famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello;

in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse, et turbatis rebus, cum omnia omnes auderent, minus insignia fore, quae ipsi fecissent.