Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua eius turbavit;

apparuitque, quantam excitatura molem vera fuisset clades, cum vanus rumor tantas procellas excivisset. non socii in fide, non exercitus in officio mansit.

Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis,

nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus — Lacetani autem erant — et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt. civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus.

octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus, quae cis Hiberum incolunt, inpositum.

motae autem eorum mentes sunt non tum primum, cum de vita imperatoris dubii rumores allati sunt, sed iam ante licentia ex dintino, ut fit, otio conlecta, et non nihil, quod in hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant.

ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi?

flagitatum quoque stipendium

452
procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant.