Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

compares cladem ad insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigalis ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa, cui postea hic ipse Hannibal succubuit: nulla ex parte conparandae sunt, nisi quod minore animo latae sunt.

P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent;

neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum.

cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum, et nondum palam facto vivi mortuique per omnes paene domos promiscue conplorarentur,

tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctando — aliquos profecto ex fuga passim fore — referant, quae fortuna consulum atque exercituum sit et,

si quid dii immortales, miseriti imperil, reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit.

haec exploranda noscendaque per inpigros iuvenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in tollant: matronas publico arceant continerique

116
intra suum quamque limen cogant,

conploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent — suae quisque fortunae domi auctorem expectent —

custodesque praeterea ad portas ponant, qui prohibeant quemquam egredi urbe, cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare. ubi conticuerit: recte tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.

cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum litterae a C. Terentio consule allatae sunt:

L. consulem exercitumque caesum; sese Canusii esse, reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse inconpositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captivorum — ;

pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem.

tum privatae quoque per domos clades vulgatae sunt, adeoque totam opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers fuerat.

itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus.

ceterum cum sedato tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis a classe Punica vastari;

cui opem inploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse alia classem ad insulas stare paratam instructamque,

ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur. itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.

litteris consulis praetorisque recitatis censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam

117
stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quantum per rei publicae fieri posset, Romam veniret.

territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat.