Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit, ut non templum tantum forumque iis ornaretur, sed sociis etiam coloniisque finitumis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.

ab triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit.

inter haec Carvilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos,

pecunia grandi pactos, ut abire inde liceret, dimisit, ceteram multitudinem oppidumque ipsum vi cepit. inde quinque castella locis sita munitis expugnavit. caesa ibi hostium duo milia quadringenti, minus duo milia capta.

et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia gravis aeris et stipendium eius anni militibus.

his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus, quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli aequatum.

aeris gravis tulit in aerarium trecenta octoginta milia; reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locavit prope aedem eius deae ab rege Servio Tullio dedicatam,