Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius accipientibus munus, divisit.

favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium, legatum eius, qui, dicta die a M. Scantio tribuno plebis, fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi accusatio eius poterat.

exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant, iisque ipsis, quia vitio creati erant,

621
quinque post dies alii suffecti. —

lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina, C. Marcio Rutilo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum.

censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit. — eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum e Graecia more victoribus datae. —

eodem anno ab aedilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis via a Martis silice ad Bovillas perstrata est. consularia L. Papirius habuit;

creavit consules Q. Fabium Maximi f. Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam; ipse Papirius praetor factus.