Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Tarquinium, ubi et cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio; suam quisque laudare miris modis.

inde certamine accenso negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. “quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit, quod necopinato viri adventu occurrerit oculis.”

incaluerant vino; “age sane!” omnes; citatis equis avolant Romam. quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam,

ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. muliebris certaminis laus penes Lucretiam

65
fuit.

adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor maritus comiter invitat regios iuvenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit;

cum forma spectata castitas incitat. et quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt.

paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio cum comite uno Collatiam venit.

ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso “tace, Lucretia” inquit; “Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem.”

cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem inminentem videret, Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum.