Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo.”

haec precatus, velut si sensisset auditas preces, “hinc” inquit, “Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.” restitere Romani tamquam caelesti voce iussi; ipse ad primores Romulus provolat.

Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effisos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est. nec procul iam a porta Palatii erat clamitans: “vicimus perfidos hospites, inbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris.”

in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies audacia regis accensa fundit Sabinos.

Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; averteratque

17
ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. et ille quidem annuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit; Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium. sed res Romana erat superior.

Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies,

dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.