Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis bracchio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta.

sunt, qui ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, derecto arma

16
petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.

tenuere tamen arcem Sabini atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius in aequum, quam ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.

principes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia

ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est ad veterem portam Palatii.

Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens “Iuppiter, tuis” inquit “iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde armati superata media valle tendunt; at tu,

pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori Iovi,