Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. alternis aptum sermonibus et popularis
  2. vincentem strepitus et natum rebus agendis;
  3. musa dedit fidibus Divos puerosque Deorum
  4. et pugilem victorem et equum certamine primum
  5. et iuvenum curas et libera vina referre:
  6. descriptas servare vices operumque colores
  7. cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
  8. cur nescire pudens prave quam discere malo?
  9. versibus exponi tragicis res comica non volt;
  10. indignatur item privatis ac prope socco
  11. dignis carminibus narrari cena Thyestae:
  12. singula quaeque locum teneant sortita decentem.
  13. interdum tamen et vocem comoedia tollit
  14. iratusque Chremes tumido delitigat ore;
  15. et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,
  16. Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque
  17. proiicit ampullas et sesquipedalia verba,
  18. si curat cor spectantis tetigisse querella.
  19. non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto
  20. et quocumque volent animum auditoris agunto.