Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent
  2. humani voltus. si vis me flere, dolendum est
  3. primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,
  4. Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
  5. aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum
  6. voltum verba decent, iratum plena minarum,
  7. ludentem lasciva, severum seria dictu.
  8. format enim natura prius nos intus ad omnem
  9. fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram
  10. aut ad humum maerore gravi deducit et angit:
  11. post effert animi motus interprete lingua.
  12. si dicentis erunt fortunis absona dicta,
  13. Romani tollent equites peditesque cachinnum.
  14. intererit multum, Davusne loquatur an heros,
  15. maturusne senex an adhuc florente iuventa
  16. fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,
  17. mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
  18. Colchus an Assyrius, Thebis nutritus, an Argis.
  19. aut famam sequere aut sibi convenientia finge
  20. scriptor. honoratum si forte reponis Achillem,