Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax
  2. Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
  3. an custos famulusque Dei Silenus alumni.
  4. ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
  5. speret idem, sudet multum frustraque laboret
  6. ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
  7. tantum de medio sumptis accedit honoris.
  8. silvis deducti caveant, me iudice, Fauni,
  9. ne velut innati triviis ac paene forenses.
  10. aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam
  11. aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.
  12. offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,
  13. nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,
  14. aequis accipiunt animis donantve corona.
  15. syllaba longa brevi subiecta vocatur Iambus,
  16. pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit