Ars Poetica
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- neve minor neu sit quinto productior actu
- fabula quae posci volt et spectanda reponi.
- nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
- inciderit, nec quarta loqui persona laboret.
- actoris partis chorus officiumque virile
- defendat, neu quid medios intercinat actus
- quod non proposito conducat et haereat apte.
- ille bonis faveatque et consilietur amice
- et regat iratos et amet pacare tumentis,
- ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
- iustitiam legesque et apertis otia portis,
- ille tegat conmissa Deosque precetur et oret,
- ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
- tibia non, ut nunc orichalco, vincta tubaeque
- aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
- adspirare et adesse choris erat utilis atque