Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. difficilis, querulus, laudator temporis acti
  2. se puero, castigator censorque minorum.
  3. multa ferunt anni venientes commoda secum,
  4. multa recedentes adimunt: ne forte seniles
  5. mandentur iuveni partes pueroque viriles:
  6. semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.
  7. aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
  8. segnius inritant animos demissa per aurem
  9. quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
  10. ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
  11. digna geri promes in scaenam multaque tolles
  12. ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
  13. ne pueros coram populo Medea trucidet
  14. aut humana palam coquat exta nefarius atreus
  15. aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
  16. quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.