Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. Haec ego procurare et idoneus imperor et non
  2. invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
  3. corruget naris, ne non et cantharus et lanx
  4. ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
  5. sit qui dicta foras eliminet, ut [*]() coeat par
  6. iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
  7. et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
  8. detinet, adsumam.[*]() locus est et pluribus umbris:
  9. sed nimis arta premunt olidae convivia caprae,
  10. tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis
  11. atria servantem postico falle clientem.
  1. Nil admirari prope res est una, Numici,
  2. solaque quae possit facere et servare beatum,
  3. hunc solem et stellas et decedentia certis
  4. tempora momentis sunt qui formidine nulla
  5. imbuti spectent: quid censes munera terrae,
  6. quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
  7. ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,
  8. quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
  9. Qui timet his adversa, fere miratur eodem