Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
- cui non conveniet sua res, ut [*]() calceus olim,
- si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
- Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
- nec me dimittes [*]() incastigatum, ubi plura
- cogere quam satis est ac non cessare videbor,
- imperat aut servit collecta pecunia cuique,
- tortum digna sequi potius quam ducere funem.
- Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
- excepto quod non simul esses, cetera laetus.
p.318
p.320
- Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
- quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
- Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave [*]() fama,
- cunctane [*]() prae Campo et Tiberino flumine sordent?
- an venit in votum Attalicis ex urbibus una,
- an Lebedum laudas odio maris atque viarum?
- scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
- Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
- oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
- Neptunum procul e [*]() terra spectare furentem.