Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
  2. nempe inter varias nutritur silva columnas,
  3. laudaturque domus longos quae prospicit agros.
  4. Naturam expelles [*]() furca, tamen usque recurret,
  5. et mala perrumpet furtim fastidia [*]() victrix.
  6. Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
  7. nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
  8. certius accipiet damnum propiusve [*]() medullis,
  9. quam qui non poterit vero distinguere falsum,
  10. quem res plus nimio delectavere secundae,
  11. mutatae quatient. si quid mirabere, pones
  12. invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
  13. reges et regum vita praecurrere amicos.
  14. Cervus equum pugna melior communibus herbis
  15. pellebat, donec minor in certamine longo
  16. imploravit opes hominis frenum que recepit;
  17. sed postquam victor violens [*]() discessit ab hoste,
  18. non equitem dorso, non frenum depulit ore.
  19. sic qui pauperiem veritus potiore metallis
  20. libertate caret, dominum vehet [*]() improbus atque