Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,
  2. quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque
  3. ridetur fictis rerum Balatrone secundo,
  4. Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte
  5. emendaturus fortunam; deinde secuti
  6. mazonomo pueri magno discerpta ferentes
  7. membra gruis sparsi sale multo non sine farre,
  8. pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae
  9. et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,
  10. quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto
  11. vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,
  12. suavis res, si non causas narraret earum et
  13. naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
  14. ut nihil omnino gustaremus, velut illis
  15. Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.’