Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
  2. invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,
  3. accedam? an potius mediter finire dolores?
  4. exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce
  5. servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
  6. nec modum habet neque consilium, ratione modoque
  7. tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
  8. pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
  9. mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
  10. reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
  11. insanire paret certa ratione modoque.’
  12. quid? cum Picenis excerpens semina pomis
  13. gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
  14. quid? cum balba feris annoso verba palato,
  15. aedificante casas qui sanior? adde cruorem
  16. stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
  17. Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
  18. cerritus fuit? an commotae crimine mentis
  19. absolves hominem et sceleris damnabis eundem
  20. ex more inponens cognata vocabula rebus?