GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.261-2.3.280 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.261-2.3.280
quo rediturus erat non arcessitus, et haeret invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro, accedam? an potius mediter finire dolores? exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res nec modum habet neque consilium, ratione modoque tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu mobilia et caeca fluitantia sorte laboret reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si insanire paret certa ratione modoque.’ quid? cum Picenis excerpens semina pomis gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? quid? cum balba feris annoso verba palato, aedificante casas qui sanior? adde cruorem stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. Hellade percussa Marius cum praecipitat se, cerritus fuit? an commotae crimine mentis absolves hominem et sceleris damnabis eundem ex more inponens cognata vocabula rebus?