Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cena desurgat dubia? quin corpus onustum
  2. hesternis vitiis animum quoque praegravat una
  3. atque adfigit humo divinae particulam aurae.
  4. alter ubi dicto citius curata sopori
  5. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
  6. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  7. sive diem festum rediens advexerit annus,
  8. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
  9. accedent anni, tractari mollius aetas
  10. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  11. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
  12. dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
  13. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  14. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  15. tardius adveniens vitiatum commodius quam
  16. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  17. heroas natum tellus me prima tulisset.
  18. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  19. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  20. grande ferunt una cum damno dedecus. adde