Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quinquennis oleas est et silvestria corna
  2. ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
  3. cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
  4. ille repotia, natalis aliosve dierum
  5. festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
  6. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
  7. quali igitur victu sapiens utetur et horum
  8. utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
  9. mundus erit, qua non offendat sordibus atque
  10. in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
  11. Albuti senis exemplo, dum munia didit,
  12. saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
  13. convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
  14. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
  15. adferat. in primis valeas bene; nam variae res
  16. ut noceant homini credas, memor illius escae,
  17. quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
  18. miscueris elixa, simul conchylia turdis,
  19. dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
  20. lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis