Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
  2. nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
  3. vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
  4. hoc potius quam gallina tergere palatum,
  5. corruptus vanis rerum, quia veneat auro
  6. rara avis et picta pandat spectacula cauda:
  7. tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
  8. quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
  9. carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
  10. inparibus formis deceptum te petere esto:
  11. unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
  12. captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
  13. Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
  14. mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
  15. ducit te species, video: quo pertinet ergo
  16. proceros odisse lupos? quia scilicet illis
  17. maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
  18. ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
  19. ‘porrectum magno magnum spectare catino
  20. vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos