Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
  2. nilo deterius dominae ius esse; rogabat
  3. denique, cur umquam fugisset, cui satis una
  4. farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
  5. prorsus iucunde cenam producimus illam.
  6. tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
  7. paene macros arsit dum turdos versat in igni.
  8. nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
  9. volcano summum properabat lambere tectum.
  10. convivas avidos cenam servosque timentis
  11. tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
  12. incipit ex illo montis Appulia notos
  13. ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos
  14. nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
  15. villa recepisset lacrimoso non sine fumo,
  16. udos cum foliis ramos urente camino.
  17. hic ego mendacem stultissimus usque puellam
  18. ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert
  19. intentum Veneri; tum inmundo somnia visu
  20. nocturnam vestem maculant ventremque supinum.