Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
  2. versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
  3. post mediam noctem visus, cum somnia vera:
  4. ‘in silvam non ligna feras insanius ac si
  5. magnas Graecorum malis inplere catervas.’
  6. turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
  7. diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
  8. quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa,
  9. nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
  10. arguta meretrice potes Davoque Chremeta
  11. eludente senem comis garrire libellos
  12. unus vivorum, Fundani, Pollio regum
  13. facta canit pede ter percusso; forte epos acer
  14. ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
  15. Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
  16. hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
  17. atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
  18. inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
  19. haerentem capiti cum multa laude coronam.
  20. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
  21. plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
  22. tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
  23. nil comis tragici mutat Lucilius acci?
  24. non ridet versus Enni gravitate minores,
  25. cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
  26. quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
  27. quaerere, num illius, num rerum dura negarit
  28. versiculos natura magis factos et euntis
  29. mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
  30. hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
  31. ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci
  32. quale fuit Cassi rapido ferventius amni
  33. ingenium, capsis quem fama est esse librisque
  34. ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,
  35. comis et urbanus, fuerit limatior idem
  36. quam rudis et Graecis intacti carminis auctor
  37. quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
  38. si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,
  39. detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
  40. perfectum traheretur, et in versu faciendo
  41. saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
  42. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint
  43. scripturus, neque te ut miretur turba labores,
  44. contentus paucis lectoribus. an tua demens
  45. vilibus in ludis dictari carmina malis?
  46. non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,
  47. contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
  48. men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod
  49. vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
  50. Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
  51. Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
  52. Valgius et probet haec Octavius optimus atque
  53. Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque
  54. ambitione relegata. te dicere possum,
  55. Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque
  56. vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,
  57. conpluris alios, doctos ego quos et amicos
  58. prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
  59. arridere velim, doliturus, si placeant spe
  60. deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
  61. discipularum inter iubeo plorare cathedras.
  62. i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
  1. ‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra
  2. legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
  3. conposui pars esse putat similisque meorum
  4. mille die versus deduci posse. Trebati,
  5. quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,
  6. omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non
  7. optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti
  8. transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
  9. inriguumque mero sub noctem corpus habento.
  10. aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
  11. Caesaris invicti res dicere, multa laborum
  12. praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires
  13. deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
  14. agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
  15. aut labentis equo describit volnera Parthi.’
  16. ‘attamen et iustum poteras et scribere fortem,
  17. Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero,
  18. cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci,
  19. verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
  20. cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’
  21. ‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
  22. Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
  23. cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’
  24. ‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto