Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Nempe inconposito dixi pede currere versus
  2. Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
  3. ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
  4. urbem defricuit, charta laudatur eadem.
  5. nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
  6. et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
  7. ergo non satis est risu diducere rictum
  8. auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.
  9. est brevitate opus, ut currat sententia neu se
  10. inpediat verbis lassas onerantibus auris,
  11. et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
  12. defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
  13. interdum urbani, parcentis viribus atque
  14. extenuantis eas consulto. ridiculum acri
  15. fortius et melius magnas plerumque secat res.
  16. illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
  17. hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
  18. Hermogenes umquam legit neque simius iste
  19. nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
  20. ‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis