Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis
  2. difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
  3. contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque
  4. suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’
  5. cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
  6. dura tibi peragenda rei sit causa petilli?
  7. scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,
  8. cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
  9. Corvinus, patriis intermiscere petita
  10. verba foris malis, Canusini more bilinguis.
  11. atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
  12. versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
  13. post mediam noctem visus, cum somnia vera:
  14. ‘in silvam non ligna feras insanius ac si
  15. magnas Graecorum malis inplere catervas.’
  16. turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque
  17. diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
  18. quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa,
  19. nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
  20. arguta meretrice potes Davoque Chremeta