Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Quid inmerentis hospites vexas, canis
  2. ignavos adversum lupos?
  3. quin huc inanis, si potes, vertis minas
  4. et me remorsurum petis?
  5. nam qualis aut Molossus aut fulvos Lacon,
  6. amica vis pastoribus,
  7. agam per altas aure sublata nivis
  8. quaecumque praecedet fera;
  9. tu, cum timenda voce complesti nemus,
  10. proiectum odoraris cibum.
  11. cave, cave, namque in malos asperrimus
  12. parata tollo cornua,
  13. qualis Lycambae spretus infido gener
  14. aut acer hostis Bupalo.
  15. an si quis atro dente me petiverit,
  16. inultus ut flebo puer?