Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. quam non amore sic meo flagres uti
  2. bitumen atris ignibus.”
  3. sub haec puer iam non, ut ante, mollibus
  4. lenire verbis inpias,
  5. sed dubius unde rumperet silentium,
  6. misit Thyesteas preces:
  7. “venena maga non fas nefasque, non valent
  8. convertere humanam vicem.
  9. diris agam vos: dira detestatio
  10. nulla expiatur victima.
  11. quin, ubi perire iussus exspiravero,
  12. nocturnus occurram Furor
  13. petamque voltus umbra curvis unguibus,
  14. quae vis deorum est Manium,
  15. et inquietis adsidens praecordiis
  16. pavore somnos auferam.
  17. vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens
  18. contundet obscaenas anus;
  19. post insepulta membra different lupi
  20. et Esquilinae alites