Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. quid accidit? cur dira barbarae minus
  2. venena Medeae valent,
  3. quibus Superbam fugit ulta paelicem,
  4. magni Creontis filiam,
  5. cum palla, tabo munus imbutum, novam
  6. incendio nuptam abstulit?
  7. atqui nec herba nec latens in asperis
  8. radix fefellit me locis.
  9. indormit unctis omnium cubilibus
  10. oblivione paelicum?
  11. a, a, solutus ambulat veneficae
  12. scientioris carmine.
  13. non usitatis, Vare, potionibus,
  14. o multa fleturum caput,
  15. ad me recurres nec vocata mens tua
  16. Marsis redibit vocibus.
  17. maius parabo, maius infundam tibi
  18. fastidienti poculum
  19. priusque caelum Sidet inferius mari
  20. tellure porrecta super