Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Lupis et agnis quanta Sortito obtigit,
  2. tecum mihi discordia est,
  3. Hibericis peruste funibus latus
  4. et crura dura compede.
  5. licet superbus ambules pecunia,
  6. fortuna non mutat genus.
  7. videsne, sacram metiente te viam
  8. cum bis trium ulnarum toga,
  9. ut ora vertat huc et huc euntium
  10. liberrima indignatio?
  11. “sectus flagellis hic triumviralibus
  12. praeconis ad fastidium
  13. arat Falerni mille fundi iugera
  14. et Appiam mannis terit
  15. sedilibusque magnus in primis eques
  16. Othone contempto sedet.
  17. quid attinet tot ora navium gravi
  18. rostrata duci pondere
  19. contra latrones atque servilem manum
  20. hoc, hoc tribuno militum?”