Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?
  2. munera quid mihi quidve tabellas
  3. mittis nec firmo iuveni neque naris obesae?
  4. namque sagacius unus odoror,
  5. polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis
  6. quam canis acer ubi lateat sus.
  7. qui sudor vietis et quam malus undique membris
  8. crescit odor, cum pene Soluto
  9. indomitam properat rabiem sedare, neque illi
  10. iam manet umida creta colorque
  11. stercore fucatus crocodili iamque Subando
  12. tenta cubilia tectaque rumpit.
  13. vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:
  14. “Inachia langues minus ac me;
  15. Inachiam ter nocte potes, mihi Semper ad unum
  16. mollis opus. pereat male quae te
  17. Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem.
  18. cum mihi Cous adesset Amyntas,
  19. cuius in indomito constantior inguine nervos
  20. quam nova collibus arbor inhaeret.