Carmen Saeculare

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor

  1. Certus undenos deciens per annos
  2. Orbis ut cantus referatque ludos
  3. p.117
  4. Ter die claro totiensque grata
  5. Nocte frequentes.
  6. Vosque veraces cecinisse, Parcae,
  7. Quod semel dictumst stabilisque rerum
  8. Terminus servet, bona iam peractis
  9. Iungite fata.
  10. Fertilis frugum pecorisque tellus
  11. Spicea donet Cererem corona;
  12. Nutriant fetus et aquae salubres
  13. Et Iovis aurae.
  14. Condito mitis placidusque telo
  15. Supplices audi pueros, Apollo;
  16. Siderum regina bicornis, audi,
  17. Luna, puellas:
  18. Roma si vestrumst opus, Iliaeque
  19. Litus Etruscum tenuere turmae,
  20. Iussa pars mutare Lares et urbem
  21. Sospite cursu,