Carmen Saeculare

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor

  1. Phoebe silvarumque potens Diana,
  2. Lucidum caeli decus, o colendi
  3. Semper et culti, date quae precamur
  4. Tempore sacro,
  5. Quo Sibyllini monuere versus
  6. Virgines lectas puerosque castos
  7. Dis quibus septem placuere colles
  8. Dicere carmen.
  9. Alme Sol, curru nitido diem qui
  10. Promis et celas aliusque et idem
  11. Nasceris, possis nihil urbe Roma
  12. Visere maius !
  13. Rite maturos aperire partus
  14. Lenis, Ilithyia, tuere matres,
  15. Sive tu Lucina probas vocari
  16. Seu Genitalis:
  17. Diva, producas subolem patrumque
  18. Prosperes decreta super iugandis
  19. Feminis prolisque novae feraci
  20. Lege marita,