Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. sed non haec mihi vis, nec tibi talium
  2. res est aut animus deliciarum egens.
  3. gaudes carminibus; carmina possumus
  4. donare et pretium dicere muneri.
  5. non incisa notis marmora publicis,
  6. per quae spiritus et vita redit bonis
  7. post mortem ducibus, non “celeres fugae
  8. reiectaeque retrorsum Hannibalis minae”
  9. non “incendia Karthaginis inpiae”,
  10. eius, “qui domita nomen ab Africa
  11. lucratus rediit”, clarius indicant
  12. laudes quam “Calabrae Pierides” neque,
  13. si chartae sileant quod bene feceris,
  14. mercedem tuleris. quid foret Iliae
  15. Mavortisque puer, si taciturnitas
  16. obstaret meritis invida Romuli?
  17. ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
  18. virtus et favor et lingua potentium
  19. vatum divitibus consecrat insulis.
  20. dignum laude virum Musa vetat mori,