Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
  • tempora di superi?
  • cuncta manus avidas fugient heredis amico
  • quae dederis animo.
  • cum semel occideris et de te, splendida, Minos
  • fecerit arbitria,
  • non, Torquate, genus, non te facundia, non te
  • restituet pietas;
  • infernis neque enim tenebris Diana pudicum
  • liberat Hippolytum
  • nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
  • vincula Pirithoo.
    1. Donarem pateras grataque commodus,
    2. Censorine, meis aera sodalibus,
    3. donarem tripodas, praemia fortium
    4. Graiorum, neque tu pessuma munerum
    5. ferres, divite me scilicet artium
    6. quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
    7. hic saxo, liquidis ille coloribus
    8. sollers nunc hominem ponere, nunc deum