Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Divis orte bonis, optume Romulae
  • custos gentis, abes iam nimium diu;
  • maturum reditum pollicitus patrum
  • sancto concilio redi.
  • lucem redde tuae, dux bone, patriae:
  • instar veris enim voltus ubi tuus
  • adfulsit populo, gratior it dies
  • et soles melius nitent.
  • ut mater iuvenem, quem Notus invido
  • flatu Carpathii trans maris aequora
  • cunctantem spatio longius annuo
  • dulci distinet a domo,
  • votis ominibusque et precibus vocat
  • curvo nec faciem litore dimovet:
  • sic desideriis icta fidelibus
  • quaerit patria Caesarem.