Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Quae cura patrum quaeve Quiritium
  • plenis honorum muneribus tuas,
  • Auguste, virtutes in aevum
  • per titulos memoresque fastos
  • aeternet, o, qua sol habitabilis
  • inlustrat oras, maxime principum,
  • quem legis expertes Latinae
  • Vindelici didicere nuper
  • quid Marte posses. milite nam tuo
  • Drusus Genaunos, inplacidum genus,
  • Breunosque velocis et arcis
  • Alpibus inpositas tremendis
  • deiecit acer plus vice simplici;
  • maior Neronum mox grave proelium
  • conmisit immanisque Raetos
  • auspiciis pepulit secundis,
  • spectandus in certamine Martio
  • devota morti pectora liberae
  • quantis fatigaret ruinis,
  • indomitas prope qualis undas