Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • inportunus enim transvolat aridas
  • quercus et refugit te quia luridi
  • dentes, te quia rugae
  • turpant et capitis nives.
  • nec Coae referunt iam tibi purpurae
  • nec cari lapides tempora, quae semel
  • notis condita fastis
  • inclusit volucris dies.
  • quo fugit venus, heu, quove color, decens
  • quo motus? quid habes illius, illius,
  • quae spirabat amores,
  • quae me surpuerat mihi
  • felix post Cinaram notaque et artium
  • gratarum facies? sed Cinarae brevis
  • annos fata dederunt,
  • servatura diu parem
  • cornicis vetulae temporibus Lycen,
  • possent ut iuvenes visere fervidi
  • multo non sine risu
  • dilapsam in cineres facem.