Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • portare fustis, sol ubi montium
  • mutaret umbras et iuga demeret
  • bubus fatigatis amicum
  • tempus agens abeunte curru.
  • damnosa quid non inminuit dies?
  • aetas parentum, peior avis, tulit
  • nos nequiores, mox daturos
  • progeniem vitiosiorem.
  • Quid fles, Asterie, quem tibi, candidi
  • primo restituent vere Favonii
  • Thyna merce beatum,
  • constantis iuvenem fide
  • Gygen? ille Notis actus ad Oricum
  • post insana Caprae sidera frigidas
  • noctis non sine multis
  • insomnis lacrimis agit.
  • atqui sollicitae nuntius hospitae,
  • suspirare Chloen et miseram tuis
  • dicens ignibus uri,
  • temptat mille vafer modis: