Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • motus doceri gaudet Ionicos
  • matura virgo et fingitur artibus
  • iam nunc et incestos amores
  • de tenero meditatur ungui.
  • mox iuniores quaerit adulteros
  • inter mariti vina neque eligit
  • cui donet inpermissa raptim
  • gaudia luminibus remotis,
  • sed iussa coram non sine conscio
  • surgit marito, seu vocat institor
  • seu navis Hispanae magister,
  • dedecorum pretiosus emptor.
  • non his iuventus orta parentibus
  • infecit aequor sanguine Punico
  • Pyrrhumque et ingentem cecidit
  • Antiochum Hannibalemque dirum,
  • sed rusticorum mascula militum
  • proles, Sabellis docta ligonibus
  • versare glaebas et severae
  • matris ad arbitrium recisos