Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • una de multis face nuptiali
  • digna periurum fuit in parentem
  • splendide mendax et in omne virgo
  • nobilis aevum,
  • “surge” quae dixit iuveni marito,
  • “surge, ne longus tibi somnus unde
  • non times detur; socerum et scelestas
  • falle sorores,
  • quae velut nactae vitulos leaenae
  • singulos eheu lacerant: ego illis
  • mollior nec te feriam neque intra
  • claustra tenebo.
  • me pater saevis oneret catenis,
  • quod viro clemens misero peperci,
  • me vel extremos Numidarum in agros
  • classe releget: