Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • Cerberus, quamvis furiale centum
  • muniant angues caput eius atque
  • spiritus taeter saniesque manet
  • ore trilingui;
  • quin et Ixion Tityosque voltu
  • risit invito, stetit urna paulum
  • sicca, dum grato Danai puellas
  • carmine mulces.
  • audiat Lyde scelus atque notas
  • virginum poenas et inane lymphae
  • dolium fundo pereuntis imo
  • seraque fata,
  • quae manent culpas etiam sub Orco.
  • inpiae, (nam quid potuere maius?)
  • inpiae sponsos potuere duro
  • perdere ferro.