Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • oblivioso levia Massico
  • ciboria exple, funde capacibus
  • unguenta de conchis. quis udo
  • deproperare apio coronas
  • curatve myrto? quem Venus arbitrum
  • dicet bibendi? non ego sanius
  • bacchabor Edonis: recepto
  • dulce mihi furere est amico.
  • Vlla si iuris tibi peierati
  • poena, Barine, nocuisset umquam,
  • dente si nigro fieres vel uno
  • turpior ungui,
  • crederem: sed tu simul obligasti
  • perfidum votis caput, enitescis
  • pulchrior multo iuvenumque prodis
  • publica cura.
  • expedit matris cineres opertos
  • fallere et toto taciturna noctis
  • signa cum caelo gelidaque divos
  • morte carentis