Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident
  • simplices Nymphae, ferus et Cupido
  • semper ardentis acuens sagittas
  • cote cruenta.
  • adde quod pubes tibi crescit omnis,
  • servitus crescit nova nec priores
  • inpiae tectum dominae relinquunt,
  • saepe minati.
  • te suis matres metuunt iuvencis,
  • te senes parci miseraeque nuper
  • virgines nuptae, tua ne retardet
  • aura maritos.
  • Non semper imbres nubibus hispidos
  • manant in agros aut mare Caspium
  • vexant inaequales procellae
  • usque nec Armeniis in oris,
  • amice Valgi, stat glacies iners
  • mensis per omnis aut Aquilonibus
  • querceta Gargani laborant
  • et foliis viduantur orni: