Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • vivet extento Proculeius aevo,
  • notus in fratres animi paterni:
  • illum aget penna metuente solvi
  • Fama superstes.
  • latius regnes avidum domando
  • spiritum quam si Libyam remotis
  • Gadibus iungas et uterque Poenus
  • serviat uni.
  • crescit indulgens sibi dirus hydrops
  • nec sitim pellit, nisi causa morbi
  • fugerit venis et aquosus albo
  • corpore languor.
  • redditum Cyri solio Phraaten
  • dissidens plebi numero beatorum
  • eximit Virtus populumque falsis
  • dedocet uti
  • vocibus, regnum et diadema tutum
  • deferens uni propriamque laurum
  • quisquis ingentis oculo inretorto
  • spectat acervos.