Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Iuno et deorum quisquis amicior
  • Afris inulta cesserat inpotens
  • tellure victorum nepotes
  • rettulit inferias Iugurthae.
  • quis non Latino sanguine pinguior
  • campus sepulcris inpia proelia
  • testatur auditumque Medis
  • Hesperiae sonitum ruinae?
  • qui gurges aut quae flumina lugubris
  • ignara belli? quod mare Dauniae
  • non decoloravere caedes?
  • quae caret ora cruore nostro?
  • sed ne relictis, Musa procax, iocis
  • Ceae retractes munera neniae,
  • mecum Dionaeo sub antro
  • quaere modos leviore plectro.
  • Nullus argento color est avaris
  • abdito terris, inimice lamnae
  • Crispe Sallusti, nisi temperato
  • splendeat usu.