Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Bacchum in remotis carmina rupibus
  • vidi docentem, credite posteri,
  • Nymphasque discentis et auris
  • capripedum Satyrorum acutas
  • euhoe, recenti mens trepidat metu,
  • plenoque Bacchi pectore turbidum
  • laetatur. euhoe, parce Liber,
  • parce gravi metuende thyrso.
  • fas pervicacis est mihi Thyiadas
  • vinique fontem lactis et uberes
  • cantare rivos atque truncis
  • lapsa cavis iterare mella;
  • fas et beatae coniugis additum
  • stellis honorem tectaque Penthei
  • disiecta non leni ruina
  • Thracis et exitium Lycurgi
  • tu flectis amnis, tu mare barbarum,
  • tu separatis uvidus in iugis
  • nodo coerces viperino
  • Bistonidum sine fraude crinis.