Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • me nec Chimaerae spiritus igneae
  • nec si resurgat centimanus Gyas
  • divellet umquam: sic potenti
  • Iustitiae placitumque Parcis.
  • seu Libra seu me Scorpios adspicit
  • formidolosus pars violentior
  • natalis horae seu tyrannus
  • Hesperiae Capricornus undae:
  • utrumque nostrum incredibili modo
  • consentit astrum; te Iovis inpio
  • tutela Saturno refulgens
  • eripuit volucrisque Fati
  • tardavit alas, cum populus frequens
  • laetum theatris ter crepuit sonum;
  • me truncus inlapsus cerebro,
  • sustulerat, nisi Faunus ictum
  • dextra levasset, Mercurialium
  • custos virorum. reddere victimas
  • aedemque votivam memento;
  • nos humilem feriemus agnam.