Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • quam nec ferre pedem dedecuit choris
  • nec certare ioco nec dare bracchia
  • ludentem nitidis virginibus sacro
  • Dianae celebris die.
  • num tu quae tenuit dives Achaemenes
  • aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
  • permutare velis crine Licymniae
  • plenas aut Arabum domos,
  • cum flagrantia detorquet ad oscula
  • cervicem aut facili saevitia negat
  • quae poscente magis gaudeat eripi,
  • interdum rapere occupet?
  • Ille et nefasto te posuit die
  • quicumque primum, et sacrilega manu
  • produxit, arbos, in nepotum
  • perniciem opprobriumque pagi;
  • illum et parentis crediderim sui
  • fregisse cervicem et penetralia
  • sparsisse nocturno cruore
  • hospitis; ille venena Colcha